

Liber Exodus*
Caput 28: Versus 32
In cujus medio supra erit capitium et ora per gyrum ejus textilis: sicut fieri,etc. Capitium tunica hyacinthina firmissimum habet, et oram ex sese textam, ne facile rumpatur, cum primordium boni operis forti radice timoris Domini subnixum et contra omnes insidias antiqui hostis probatur esse munitum. Talis ora collum sacerdotis per gyrum vestit et ornat, quando rectori fiduciam praedicandi coelestia praebet: hoc quod non solum in vitae cursu recte vixerit, sed exordium quoque a rectitudine coeperit, sicut Samuel, Jeremias, Joannes, qui ab ipsa infantia spirituali gratia repleti, et in doctorum ordine sunt separati. Quia enim vox in collo est, per collum recte loquendi usus exprimitur,sicut fieri solet in extremis vestium partibus:sicut vestibus opera, ita extremis vestium partibus operum consummatio figuratur. Vel extremae vestium partes, ultimae sunt nostrae sollicitudines, quibus fideles, cum finire vitam coguntur, intentius ab omni labe malorum se expurgare contendunt, cum metu et pavore curantes, ne ante districtum judicem producti pro sordido vitiorum habitu expellantur in tenebras exteriores, sed appareant induti, sicut electi Dei, viscera misericordiae, benignitatem, modestiam, patientiam et charitatem, quod est vinculum perfectionis[Coloss. 3.]. Tunica ergo hyacinthina habet oram in capitio textilem, sicut in extremis vestium partibus solet fieri: cum doctor egregius a tanta perfectione opus virtutum inchoat, ad quantam alius longo labore vix aliquando per veniat; et cum tanto timore famulatus omni hora cum Deo suo ambulat, quantum alius vix moriturus, et ad judicium ultimum ingressurus habere sufficiat; sed quia tota perfectio sacerdotis in operibus et doctrina veritatis consistit, secundum illud:Coepit Jesus facere et docere[Act. 1.], recte subjungitur:Deorsum vero ad pedes ejusdem tunicae[Exod. 28.].Facies et tunicam,etc.[BEDA, ut supra.]Tunica superhumeralis dicitur, etc., usque ad a capite usque ad pedes gratia virtutum contecta esse debere.